Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.12.1 | Cic. Fam. 6.12.2 (English) | >>Cic. Fam. 6.12.5 |
6.12.1
etenim omnis Caesaris familiaris satis opportune habeo implicatos consuetudine et benevolentia sic ut , cum ab illo discesserint ,
me habeant proximum . hoc Pansa , Hirtius , Balbus , Oppius , Matius , Postumius plane ita faciunt ut me unice diligant . quod si mihi per me efficiendum fuisset , non me paeniteret pro ratione temporum ita esse molitum ; sed nihil est a me inservitum temporis causa . veteres mihi
necessitudines cum his omnibus intercedunt , quibuscum ego agere de te non destiti ; principem tamen habuimus Pansam , tui studiosissimum , mei cupidum , qui valeret apud illum non minus auctoritate quam gratia . Cimber autem Tillius mihi plane satis fecit . valent tamen apud Caesarem
non tam ambitiosae rogationes quam necessariae ; quam
quia Cimber habebat , plus valuit quam pro ullo alio valere potuisset .
6.12.3
diploma statim non est datum , quod mirifica
est improbitas in quibusdam qui tulissent acerbius veniam tibi dari , quem illi appellant 'tubam belli civilis ,' multaque ita dicunt quasi non gaudeant id bellum incidisse . qua re visum est occultius agendum neque ullo modo divulgandum de te iam esse perfectum ; sed id erit perbrevi , nec dubito quin legente te has litteras confecta iam res futura sit . Pansa quidem mihi , gravis homo et certus , non solum confirmavit verum etiam recepit perceleriter se ablaturum diploma . mihi tamen placuit haec ad te perscribi ; minus enim te firmum sermo Eppuleiae tuae lacrimaeque Ampiae declarabant quam significant tuae litterae , atque illae arbitrabantur , quoniam a te abessent ipsae , multo in graviore te cura futurum . qua re magno opere e re putavi angoris et doloris tui levandi causa pro certis ad te ea , quae essent certa , perscribi .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.12.1 | Cic. Fam. 6.12.2 (English) | >>Cic. Fam. 6.12.5 |